Latin
SEPTEMTRIO
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 80
Unproofread scanNot analysed yet
XL. Jupiter igitur A circundatur quatuor comitibus B, C, D &E, qui in ijsdem circulis prouoluuntur in puncta F, G, H &I, &ex his in K, L, M &N, ab istis in O, P, Q &R, donec in B, C, D atque E redeant. B quidem stella Joui vicinissima ex mente D. Galilaei in suo Discursu, pag. 3. die naturali vno, horis octodecim, cum dimidia, plus minus: secundum louialis Mundi editorem, die itidem vno, horis 18. minutis primis 28. secundis 30. Qui quidem Galilaei inuentis, à quo haec vtique hausit, vti non obscure ipsemet indicat, sa) haec tacile potuit addere. C secunda à loue, circuit diebus tribus, horis 13. cum tertia horae portione plus minus, secundum Galilaeum; at verò secundum alterum, diebus totidem &horis, vna cum minutis 18. D tertia, curriculum suum absoluit Galilaeo, diebus 7. horis 4. plus minus; Galilaei aemulo, totidem diebus, &horis, 3. vnà cum minutis primis 56; secundis 34. E quarta iter suum conficit iuxta Galilaeum diebus 16. horis 18. proximè. Iuxta Marium, totidem horis atque diebus, insuper minutis primis 9; secundis 15. fere. Quantitas periodica cuiuslibet acquiritur è tempore à coniunctione ad coniunctionem; quae duplex est, inferna intra B &F: superna intra K &S, &c. neque facile alius indagandae periodi modus tutus reperiatur: nam quod Marius periodicae reuolutionis obseruandae initium statuit in puncto stellae tropico, siue stationario, id &periculi est plenissimum, vel ipsomet teste, parte 2. phaenom. 4; &ipsummet erroris suspectum reddit; &quod Galilaicas reuolutiones arbitraria quadam aestimatione deciderit. sortem coniecturam ingerit. Cum enim stella aliquam stationem agens, horas aut dies aliquot immobilis ad sensum eodem fixa loco stet; imposibile est, vt punctum stationis, nisi casu, reperiatur.