Latin
SEPTEMTRIO
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 84
Unproofread scanNot analysed yet
Altera; An deuiatio ipsarum ab Ecliptiptica, proficiscatur à latitudine louis, qua ipse ab Ecliptica digreditur, vt sic illas secum quasi deuehat &reuehat; an verò ex alio manet fonte? Tertia; An omnium aequalis, an verò inaequalis, &quanta ea sit latitudo? Quarta; Qui fiat, vt maiores plerumque appareant, quando sunt à Ioue remotiores &omnino quasi in statione, quam cum eidem multum appropinquant? Quinta; Quare planetae Iouiales melius videantur, (caeteris paribus) sub crepusculum, quam intempesta nocte? quod idem de Venere aliisque planetis quaesitum esto. Sexta; Vnde fiat, vt stella Iouialis separatim excluso loue à tubo, visa, obscurius plerunque &difficilius minusque videatur, quàm si Iupiter si mul admittatur? Ad primam &secundam respondebit experientia, anno 1617. quo toto tempore Ioui latitudo exigua permittetur, mensibus praesertim, Iunio, Iulio &Augusto; vnde si ratione louis tantum deuiant, tunc cum Ecliptica omnino coincident, ideoque &à se ipsis &à loue plenè occultabuntur: quod si extra lineam 8, tunc conspicientur, certum erit, ipsarum declinationem à louis latitudine minime pendere. Interim tamen probabile sit, omnes in eodem quidem versari plano, sed ratione louis declinare. Ratio prioris est, quòd remotiores à loue plus deuient, minus propiores. Ratio posterioris, quòd sicut louem comitantur in longitudinem, ita probabile sit eas facere in latitudinem. Quo dato, postannum 1617, exorbitabunt rationibus contrariis, infra in Austrum, supra in Septentrionem. Sed ista dies pandet. Ad tertiam responsio est, omnium deuiationes esse inaequales; Nam primus erro, omnium minimè; secundus minus tertio, hic minus quarto exerrat. Ratio desumitur ex eo, quod in eodem existant plano, ad oculum obliquo, vnde remotiora à centro louis, sub maiore cernuntur angulo. Qui tamen angulus tantus nunquam fuit, vt semidiametrum louis comprehenderet. Vnde si louis diametrum cum Tychone statuamus 2–, declinabit quartus VBO quasi minuto; tertius dimidio; secundus 20; primus 15. plus minus. Vnde huius in vmbra louis commorationes caeteris paribus sunt longissimae, reliquorum breuiores, &c. Ad Quartam, procliuius est caussas ab aliis datas refellere, quam proprias assignare.