Latin
SEPTEMTRIO
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 85
Unproofread scanNot analysed yet
Nam sphaera è vaporibus loui circumaucta figmentum voluntarium est: quid enim planetas hos infra louem positos minuit? certè non vapores illi, quod ipsi sint supra stellam. Insuper quid quartum, quando in superiore semicirculo, supra louem versans, multum ab eodem distat vtputa tantum fere, quantus est tertij maximus recessus, tam paruum reddit? An eo vsque extenditur nebulosa ista sphaera? Insuper sphaera ista vel est rarior reliquis plagis vicinis, vel densior; si I. nihil ergo impedit: si 2. igitur in caussa ipsa est, cur stellae ampliores appareant, lege refractionis, cum è crassiore in tenuius luceant. Inanis igtur est haec ratio. Alius quidam caussam ex eo affert, quod planetae hi à loue etiam illuminentur; &ipsi sint quaedam Lunulae; sed quid tum? Cùm enim in omni ad louem situ, plenam ipsi eamque sphaericam faciem ad oculum ae conuertant, impertinens est quidquid alicubi splendoris ipsi participant, illud enim in oculum non cadit. Vt taceam, insulsum esse, opinari secundarium illum, si quis est, splendorem debilissimum alioqui, in tantam à tantillo corpusculo distantiam sentiri posse. Et vel hac vnica paralogia multum sibi obest apud eruditos mundi louialis venditor; quem non emet, qui malè fabricatum intelliget, nam situs planetarum Iouiorum ex ipsius calculo eruntus, cum phaenomenis coeli Iouialibus non congruit, sed plurimum discrepat; experieris id, quisquis tabulas ipsius accommodaueris ad obseruationes siue praeteritas, siue praesentes, siue futuras. Quod si fidem non habes explorare allubescat in ijs animaduersionibus, quas initio huius disquisitionis apposui, factas fide summa, diligentia maxima, non ab vno tantùm, sed à pluribus, rerum istarum optimè peritis: deprehendes calculum Marij non stare. Sed ad rem. Caussa itaque huius apparentiae potissima reijcienda videtur in facem Iouialem, quae sua viuacitate tenuitatem satellitum suorum multum obfuscat, praesertim sibi vicinorum. Argumentum huius rei forte est, quod etiam in inferiore semicirculo constituti, si loui vicini sint, appareant minuti, &vicissimi, omnino quodammodo dispareant, nisi tubum admoueas singularis praerogatiuae. Caussae adiuuantes sunt, aëris melior deteriorque temperies; ascensus &descensus stellae; oculi item diuersa habilitas. Obfuscari autem lucidum minus à maiore, debilius à fortiore, qui non vidit, nihil vidit. Ad quintam respondeo, id ex eo euenire, quod lux illa crepusculina oculis valde sit proportionata, ideoque ad visionem multum conferat.