Latin
SEPTEMTRIO
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 89
Unproofread scanNot analysed yet
Aut enim voluuntur stellae hae circa Saturnum motibus propriis, aut ipsius motu trahuntur. Si primum, necesse est eas ad Saturnum accedere &ab eodem recedere, tandemque occultari, &c. quae tamen hactenus certo nondum sunt animaduersa; licet huius rei non obscura extent indicia ex eo, quod Saturnus modo solitarius cernatur, in coniunctione videlicet; modò oui instar, in digressione vel accessione; modò triformis, cum versantur G &Hprope stationem. Si secundum, oportet id altero duorum modorum fieri. aut enim Saturnus ipsemet circa suum axem rotabitur, &sic istas stellas secum girabit, &in coniunctione occultabit; qui tamen modus licet possibilis sit, non multum arridet, quod sola quadam coniectura niti videatur; aut oportet id fieri ex eo, quod idem Saturnus annua Epicycli sui conuersione hosce secum ducat famulos, sibi alias veluti immoto pede assistentes. Sed hic videndum, An &quomodo hoc fieri posset; Attentè etiam perpendendum, nihilne huc conferat, eiusdem Saturni Latitudo, nunc amplior nunc restrictior.