Latin
SEPTEMTRIO
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 90
Unproofread scanNot analysed yet
Sed in his omnibus iudicium adhuc suspendimus, experientiis &phoenomenis vlterioribus ea relinquentes; hoc solum arbitramur, istas vicissitudines è motu potissimum locali oboriri, siue stellularum siue Saturni proprio. Quod si eo deueniatur, vt id adscribi possit reuolutioni Epicyclari Ptolemaicae, autem simili; male videtur agi cum Orbe Magno Copernici. Eodem verò tempore, quo Saturnus triplex alluxit, Luna situm &figuram exhibuit, qualis ad Trepraesentatur; Venus autem talem, qualis ad K. sed vt illius libero oculo, ita huius aspectus soli Telioscopio siue tubo patuit. Laudate Dominum Sol &Luna, laudate eum omnes stellae &lumen. Approτιν ατα τ CXXXI. Approbatio. A Stronomicis hisce disquisitionibus noua &admiPranda Planetarum Phaenomena diligenter obseruantur, caussae solerter vestigantur, dilucidè explicantur. quamobrem dignae sunt quae praelo mandentur, &ex vmbra in solem &arenam producantur. IOANNES MOCQVETIVS Societatis IESV, S. Theologiae Professor, &Collegij Theologici pro tempore Decanus.