Latin
IOAN. GEORG. LOCHER
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae v
Unproofread scanNot analysed yet
Rpheu, siste lyram, sta rupes, currite
fontes,
Ocyus auritas obijce silua comas.
Thessalicas cohibe Circaea Canidia voces;
Si Coelo Lunam deripis, orcus hiat.
Absque lyra, verbisque sacris, ruit ecce DEORVM
Gens; &humi, coelo quae nituere micant.
Et licet à sola niteat face Cynthia solis,
In tenebris stellas fert tamen illa suis.
Sideriasque vias non incomitata frequentat
Turba DEVM, secum quilibet agmen habet.
Iuppiter auratas, quatuor trahit ordine stel
Saturnusque suo par volet esse Ioui.
(las,
Pristina nec Veneri nitido sedet ore figura,
Bina sed effronti cornua fronte gerit.
Quam bene, quae stultis sapuit pulcherrima,
tandem
Cornuta insipidis desipuisse volet.