Latin
IOAN. GEORG. LOCHER
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae vi
Unproofread scanNot analysed yet
Sic quoque rugato Lampas phaethontia vultu
Fulgurat, obscuris corpus inusta notis.
Et sistigmaticum Phoebi miraberis astrum,
Signa Promethaei criminis esse puta.
Sed ne Phoebus eat maculoso turpiter orbe,
Lucidior crebris candicat ipse plagis.
Has si scrutantes video, quasi percitus adsto;
Quis labor ò superi, quaerere sole diem!
Quis labor est, ipsam sole ipso quaerere noctem!
Cum face qui maculas quaeritat illud agit.
Perge tamen, sursum astra tuere, voca astra de
Argus, quin etiam lynceus esse potes. (orsum;
Plus dicam, longè lynces superaueris ipsos,
Sint alij lynces; tu mihisis aquila.
HENRICVS LOCHER, frater fratri
Logices &Matheseos studiosus.