Latin
TVAE REVER. SEREN
Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum 18
Unproofread scanNot analysed yet
Iam si plana quaecunque agantur per A, vt HAI, KAL, ipsa superficierum conicarum radios à sole in A proiectos penitus nullos secant, solumque triangulum conicum auferunt; cum tamen radiorum singulorum sectio sit necessaria extra mundi centrum ad Zodiaci inscriptionem, vel etiam per solaris vmbrae decursionem. Quare impossibile est vt in planum per A centrum mundi traductum, Zodiacus inscribatur. Caeleste ergo horologium quoad Zodiaci arcus, &c. in tali plano non subsistet. Dices, posse verticem stili recti extra centrum mundi assumi; fateor, sed hoc horologium omni errore reali non caret. Nam solius centri mundani locus diurnis parallelorum conis describendis proiecta vmbra inseruit: aliâs si alium statues verticem, coni illi non erunt coni circulorum parallelorum motus primi, cuius motus ¢rum, &Sphaera vna est, &axis &poli vni, quae sunt mundi. Vnde vt plana solaria ab eodem primi mobilis cono recipiant motus solaris vestigia, oportet eadem extra coni, id est stili recti verticem existere; sic enim radius seu diurnus, seu nocturnus superficiem conicam curriculo diurno efficiens, nunquam in ipsismet planis istis iacebit, sed obliquè in eadem accidet, motumque solis in ijsdem per conicam aliquam sectionem proportionaliter exprimet. Vt si ponamus per rectam MN rectae HI parallelam actam esse planum aliquod circulo aequatori parallelum describet, in eo vmbra AO à radio BA proiecta, spatio diurno vestigium PORS simile in omnibus perimetro BF DG, quia plana sunt parallela, eritque conus BADFG radiosus lucidus, diurnus; contra conus RAPQS, vmbrosus, obscurus, nocturnus, communis vtrorumque vertex centrum vniuersi A, &c. Ex his à priore constat primo. Lineas horarias, esse sectiones circulis horarijs &superficiebus horologiarijs communes. 2. Lineas Zodaici esse sectionum conicarum extremitates, factas à mutua superficierum conicarum &horologicarum sectione. 3. sectiones horarias locum habere, vbicunque &quomodocunque superficies horologiariae axem secent, siue in centro A, siue in polo C, &c. dummodo in eodem cum ipso plano non iaceant; adeoque talia horologia vbique locum habere, etiam in centro mundi constituta. 4. Sectiones Zodiacales in solis planis quae aut seipsis extra centrum sint, vertex stili recti intra, aut quorum vertex stili recti extra, ipsa sint in centro, locum habere. Et si plana quidem sint extra, vertex in A, talia horologia re &ratione perfecta esse: Si verò vertex stili excedat, talia horologia in certam aliquam distantiam, sensu non errare, re tamen &ratione deficere. Quod sic demonstro.