Latin
TVAE REVER. SEREN
Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum 19
Unproofread scanNot analysed yet
Esto Sol A in meridiano ABC constitutus, cuius centrum D, extra quod assumptum sit planum horologicum BC; mittat sol vmbram DE per radium Meridianum AD, per quod transeat nunc aliud planum horologicum FG, per centrum D, &sumatur stilus rectus DH aequalis stilo recto ID; radius ergo AH, faciet vmbram HK; cum ergo AHL angulus, maior sit angulo ADL, eodem maior est angulus DHK; maior ergo idem angulo IDE: quare triangulum DHK, triangulo IDE nec est simile nec aequale; quod tamen fieri oporteret si horologia in planis per centrum vniuersi aut extra traiectis descripta, nec re, nec ratione discreparent: re ergo &ratione Zodiacus nunquam rectè depingitur in eiusmodi horologiis quae per centrum sua plana traducunt, licet sensu error nullus accidat. Hinc 5. omnia horologia in terta fieri solita, Zodiacum falsum habentre, sensu tantum verum: quod ideo solum accidit, quia semidiameter terrae ad solis distantiam sensibilem proportionem non sortitur. Vnde consurgunt horologiorum XII. Fundamenta secundaria. Terra gnomonicè est vnicum punctum. Fit hoc ex imperceptibili telluris ad caelum solare magnitudine,