Latin
45
Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum 45
Unproofread scanNot analysed yet
Contra opposita facies cui plaga FCBG adiacet, declinat à Septentrione in ortum, declinatio est arcus horizontis DG, &c. Declinatio plani ab horizonte est arcus verticalis primarij inter horizontem &planum declinans interceptus. Inclinatio est arcus meridiani inter horizontem &planum in clinatum interiectus. Inclinatio &declinatio simul, est arcus verticalis declinantis inter horizontem &planum declinans &inclinatum interceptus. Sicut autem homo varias loci differentias patitur, ante, retro dextra, sinistra, supra, infra; mixtum, &c. ita &facies planorum. Nam facies horizontalis plani apparens, sursum, latens deorsum spectat. Verticalis in austrum ante, in septentrionem pone; Meridiani orientalis sinistram, occidentalis dextram partem occupat: idque astronomicè. XXX. De planis &eorum faciebus. Quot diuersi sunt in vnoquoque loco circuli, tot plana horologica possunt statui; vnde nec modo in situ, nec finis in numero certus praefiniti finiri potest: quia verò quidam circuli singulari quadam praerogatiua sensibus sese quodammodo ingerunt, accidit vt eorum prae reliquis ratio in horologiis habeatur. li sunt horizon, quem visus primo aperuit, ortus &occasus quotidianus docuit, ratio tandem stabiliuit.