Latin
46
Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum 46
Unproofread scanNot analysed yet
Meridianus, quem summa solis exaltatio, vmbra diei cuiuslibet breuissima arguit; verticalis qui &linea verticali, &punctis veri ortus occasusque innotescit: aequinoctialis, quem diei &noctis aequalitas, vmbraeque rectilineae fluxus prodit: polaris polo &punctis aequinoctiorum notus: Verticalis declinans, muris erectis domorum ad mundi plagas obliquis satis detectus: declinans ab horizonte, inclinatus ad eundest, aut mixtus: decliuibus domorum tectis satis patefacti. Et quoniam quoduis eiusmodi planum duas facies habet, quibus mundum ipsum a se bisectum contuetur, idcirco talis ea facies dicitur, qualis plaga mundi illi adiacens appellatur. Hinc nascuntur planorum facies aliae simplices aliae mixtae. Simplices sunt, quae versus vnam mundi plagam praecisè iacent; qualis solius est per se horizontis, Meridiani, Verticalis veri: nam in Sphaera recta ¶llela contingit quibusdam aliis planis facies simplex; vt aequinoctiali: reliquis omnibus sunt mixtae. Declinantia enim plana à verticali acquirunt semper faciem, quae sit vel australis vel septentrionalis vna cum oriente aut occidente mixta. Sic declinantia ab horizonte semper vnam faciem cum supera, alteram cum infera, atque plaga orientali vel occidentali miscent. Inclinata plagam superam cum australi, &inferam cum boreali communicant aut contra. Inclinata vero simul &declinantia plana, participant ab omnibus plagis aliquid; nam facies superior aliquando respicit plagam verticalem, meridianam, &orientalem; aliquando contrarias: inferior autem semper vt oppositum situm, ita oppositas plagas occupat. Caeterum omne planum horologicum quale quale, est alicuius alterius loci horizon; &quoniam sola loca eidem parallelo versuaeundem polum subdita eandem poli altitudinem habent: hinc fit sola plana eundem loci parallelum terrestrem tangentia, esse altitudinis à polo aequalis, reliqua omnia diuersae. Et quidem inter tria primaria plana, in eodem loco Meridianus nullam vnquam eleuationem poli habet: verticalis verus in sphaera recta summam, in obliqua intermediam; in parallela nullam. Contra horizon summam in sphaera parallela; mediam in obliqua; nullam in recta. Declinantia à verticali primario nunquam aequant altitudinem poli quam habet verticalis primarius. &quo magis declinant, hoc minus eleuatum polum habent: declinantia ab horizonte similiter nunquam aequant eleuationem poli horizontalem. In sphaera recta nullum planum ad horizontem inclinatum; &in parallela sphaera nullum à verticali declinans, vllam poli altitudinem adipiscitur.