Latin
47
Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum 47
Unproofread scanNot analysed yet
In obliqua sphaera, exceptis circulis horariis Astronomicis, reliqui omnes aliquam poli exaltationem sortiuntur. Meridianus circulus est declinantium ab horizonte declinantissimus. Verticalis primarius est inclinatorum ad horizontem inclinatissimus. Verticalis declinans quiuis est mixtorum inclinatissimus, &declinatissimus. Eleuatio poli super datum planum habetur, si axem plano debitè infixeris, &ex assumpto quolibet ipsius puncto perpendicularem ad planum deduxeris; &ex huius loco ad locum axis rectam lineam traxeris, angulus enim ab hac linea &axe factus, est altitudo poli super datum planum: vno ergo verbo, angulus quem gnomon ad lo cum axis subtendit, est altitudo poli super planum, cui gnomon insistit. Nullum planum, etiamsi mutet situm in eodem loco, dummodo non mutet habitam poli eleuationem, quidquam mutat in stilis aut lineis horariis, sed sola horarum denominatio alia accidit. XXXI. Declinationes planorum verticalium inuestigare. Fit hoc instrumento quodam, quod declinatorium appellatur. Cuius fabrica &vsus subiicitur, &c. INSTRVExplicatio Instrumenti. Latus AB semper applicatur ad murum siue planum erectum, cuius declinationem inuestigo. BD, &DA sunt duorum Quadrantum limbi, in quibus declinationem numero, inchoando à D. CE est regula circa centrum C volubilis, indicans in limbo numeros declinationis.