Latin
TVAE REVER. SEREN
Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum 5
Unproofread scanNot analysed yet
quale etiam horologium à Scott derum. quodam Rudolpho Imperatori elaboratum, vbi aqua marina vitreo annulo inclusa secundum maris aestum, surgit &fidit, horasque simul multis iam annis ostendit. Alia pueumatica; qualia apud Baptistam Portam spectare licet, &excogitari ex Heronis spiritalibus haud dubiè possent. Sed quo referemus ingeniosa illa, &ἀυτοκινητικὰ machinamenta, quibus modis sanè artificiosissimis horae innotescunt, dum rota rotam denticulatim prehensam circumagit? &c. Si spectamus principium motus, quaedam terrestribus attribuentur, vt quae grauitate, ponderum aguntur: quaedam animasticis, vt quae laminarum violenter conuolutarum euolutione mouentur haud aliter atque si animata forent, quaedam autem à ventis, &vtrisque alijs. Si vero indicem consideramus, magna rursus horologiorum varietas exsurget: alia enim ictu campanae horam sonant, alia cuculi repetito cantu: alia tractu, punctu, vellicatu, alia indice: pleraque sono &indicesimul. VI. Horologia Sciotherica, de quibus potissimum hic differimus, tanto excellunt reliqua certitudune, quanto motus naturalis coelo a Conditore inditus stabilior est motu artificiali, qui communicatur humana industris rotulis dentatis. Eorum si molem materialem aut situm variabilem spectemus, duplex est classis: alia namque loco eidem fixa haerent, alia mobilia sunt. Mobilia dicuntur, quia à loco in locum ferri solent, &sunt species ipsorum pene innumerae. Sphaerae, globi, trunci, armillae, annuli, Planisphaeria, Astrolabia, Quadrantes, Cylindri, Scaphae, Cyathi, stellae, araneae, chlamides; quadrangula, &c. Vide Clauium de noua horologiorum fabrica. Voëllum libro toto 2. Sandolinum passim: Munsterum, Apianum, Schonerum &alios. Immobilia sunt, quae materiis vno loco haerentibus inscribuntur, vt sunt parietes domorum, tecta, muri, columnae, pyramides, arces, turres, pauimenta laquearia, &c. Alia igitur istorum horologiorum sunt in superficie plana, alia in non plana, eaque sphaerica vel non sphaerica. Quae rursus duplex est, concaua aut conuexa.