Latin
TVAE REVER. SEREN
Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum 6
Unproofread scanNot analysed yet
Et ab hisce superficiebus horologia vtique suam denominationem sortiuntur; sphaerica conuexa, sphaerica concaua: sphaeroidalia conuera, concaua; conoidalia concaua, conuexa; conchilica conuexa vel concaua, &c. Quae omnia vt planius intelligantur, de ipso primo &vniuersalissimo Horologiorum omnium fundamento altior est reuotanda origo. VII. 1. Solis radius quiuis in terram rectus descendit, qualis est AB, CD. EF. 2. Vmbra quem radius quiuis obiectu terrae facit, est linea recta, in directum radio suo iacens, vt radiorum dictorum lineae vmbrosae sunt BG, DG, &FG. 3. Cumque sol rotundus maior terram minorem rotundam affulgeat, fiet vmbra terrae semper minor, in conum acuminata, cuius basis est idem circulus, qui &hemisphaerij illustrati atque obscuri communis terminus. Sol est ACE. Terra verò BDF. Vmbra in conum desinens DGF, cuius basis FID circulus in lineam FD proiectus diuidens FBD illustrem terrae portionem ab FHD obscura. 4. Radius centra solis &terrae iungens, est linea recta KL conflata ex axe coni solaris AB. è semidiametro solis KA, è diametro terrae, &ex axe HG, vmbrosi coni DGF, qui axis per Lsine fine protractus cogitatur, quemadmodum etiam vltra punctum K. 5. Sicut Solibi in caelo versari dicitur, vbi suum centrum habet, aut coni sui axem BAK productum exporrigit; ita vmbra terrae consolari directè opposita, illic versari aestimanda est: quo vertex ipsius, siue axis IGL per verticem G porrectus oppositam plagam in coelo pertigerit. 6. Cum igitur tam illustris coni axis AI (nam diametrum terrae BH ex aequo illis adiudicamus) quam obscuri IG, iaceant in vna recta linea AG per centrum terrae traducta; si cogitentur ipsi esse radij spherae cuiuspiam mobilis &terrae concentricae, designabunt ij motu suo opposita semper in calo puncta K &L, similesque &aequales percurrent arcus. 7. Quare in eodem circulo maximo semper existunt, centrum solis, centrum terrae, &vertex vmbrae terrenae, &dum sol 15. partes perambulat, totidem vertex vmbrae in opposito arcu peragrat, dumque solis centrum in caelo describit circulum, etiam vertex vmbrae in opposito hemisphaerio similem &aequalem absoluit, &dum solis linea AB, &c. conum in medio inter cęlum &terram interiecto; etiam linea aesertiner bei ge lines vmbrae HG, &c. similem &aequalem in opposita medij regione designat. 8.