Latin
XXXVII
Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum 74
Unproofread scanNot analysed yet
E quo obiter animaduertes, lineas horarias in plano Meridiano quolibet delineatas, congruere cum lineis horariis plano cuilibet Meridiano loci alterius inscriptas: quod idem de horologio circuli horae sextae iudicium esto: vnde, si horologium Meridianum ad Ingolstadiensem latitudinem efformatum, transferas alio, vteris etiam ibidem eodem, nihilque variabis; sed illud ad lineam meridianam, polique eleuationem illius loci eriges. Et sic omnia horologia Meridionalia, sola erectione aut depressione secundum locorum latitudines, vniuersalia fiunt. Atque ex hoc fundamento crux illa solida, passim obuia, horologiis, Meridiano, nec non Polari siue horae 6. insignita, ad vsum vniuersalem est traducta. Linea autem polaris siue horae sextae, eiusque in muro super lineam horizontalem eleuatio facillimè inuenitur absque vllo alio praecognito, hac via. Sole versante in signis borealibus, praesertim &II &Q, infige in planum meridionale, stilum aliquem ad angulos rectos; tunc quando hora praecisè sexta est, id est, quando sol in circulo horae sextae versatur: (quod variis modis certo haberi potest) nota extremitatem vmbrae, &per ipsam, centrumque stili super dictum planum age rectam; erit enim ipsa tam linea horae sextae, quàm linea altitudinis posi in illo loco; itemque axis aequatoris, &c. cui alia ad angulos rectos ducta; erit simul diameter aequatoris circuli, simulque axis circuli horae sextae. Quod si per communem harum linearum sectionem ducas aliam horizonti parallelam; erunt anguli inter hanc &illas intercepti, altitudo poli, &altitudo aequatoris, &c. XLIV. Solaria ex altitudinibus solis supra horizontem euecti construere. Possunt fieri omnis generis in omnem superficiem. Nos hic vnicum afferemus, in forma Testudinis Lutariae, quae sic fit. Rectam AB, secet alia CD ad rectos, in E, ex quo veluti centro ad interuallum liberum EA describatur circulus ACBD, qui initio ab A sumpto diuidatur in 36. aequales portiones; quarum 30. vnicuique signo tribuantur, ariete ab A versus D tendente, &sic deinceps, qui tamen etiam à B poterat sumi versus D: parum enim interest hac vel illac tendas. Postea è singulis signorum decanis gradibus, due apertas apertas vel occultas rectas ad centrum E, in quarum singulas deinde transferes puncta horaria hoc modo.