Latin
XXXVII
Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum 75
Unproofread scanNot analysed yet
In promptu habeto tabulam altitudinum solis pro singulis decanis gradibus Eclipticae, ad tui poli eleuationem constructam, qualem hic in opposita paginę parte damus pro Ingelstadio: deinde quadrantem linearem, qualis hic est ABC; postea elige longitudinem stili in E ad rectos infigendi, quae sit in quadrante lineari ex A in D, ex quo puncto age rectam DE, ad AB perpendicularem, quae secet radios quadrantis, &c. Tabulae igitur praedictae &huius linea DE ope, inuenies horaria puncta, singulis signorum lineis decimis ad E centrum concurrentibus infigenda, hoc modo. Prima Prima arietis linea in Testudine est AE, ingredior ergo tabulam altitudinum, singulasque horas lustro, &numeros illis subscriptos, inque primum arietis radium incurrentes noto, atque ex linea quadrantis DEacceptos, in primam arietis lineam AE transfero, ex E centro versus marginem A. In exemplo. Hora 12. in primo V gradu Sol eleuatus est supra horizontem gradus 41. minuta 20. tot accipio ex D versus E, &transfero in radium primum arietis AE, &sic inueni illius diei &horae punctum in illo radio. Hora autem prima &vndecima habet gradus in tabula 39. m. 38: &hos ergo in DE linea quadrantis acceptos, transfero in AE.