Latin
TVAE REVER. SEREN
Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum 8
Unproofread scanNot analysed yet
Vt si solis centrum in A declinationem australem obtineat, versans in semicirculo ascendente perueniat in B punctum aequinoctij, post 12. horas redibit quidem in priorem circulum ABC, sed non in idem punctum A, sed in borealius C, per orbitam BCDE à quo per F in G ascendet, &ex hoc per H ad I in K gitabitur; sic ab hoc puncto secundum Lin M; atque vicissim ex M per. N in O ad P deuoluetur, doneg hinc per Q in Ratque inde rursus in Standemque in T permeet, quousque ad solstitium conuerso giro descendat, &sic via huius puncti est linea continua spiralis ABCDEFGHIK vsque in T, &c. Quod si igitur à centro solis per singula helicis huius puncta progresso in centrum mundi radium AV, BV, CV, DV, EV, GV, &c. demissum vnaque cum solis centro delatum cogitemus, describetur continua quaedam superficies centro V, &spirali linea ABEG, &c. terminata, conicae haud absimilis, in semetipsam conuoluta, &c. Huius autem contorsionis causa genuina est motus solaris annui atque diurui super polis diuersis facti commixtio: nam si sol solo motu secundo siue annuo ferretur, nac spiralis linea à centro A, sed circularis, neque superficies curua, sed recta describeretur à radio AV. Vicissim si idem sol solo motu primo circumferretur, à centro solis A peripheria quidem circularis, à radio vero superficies verè conica describeretur: nunc ergo quia ambo concurrunt in talem orbitam puncti, &in talem viam radij degenerant. Et ex hac a quidem superficie Astronomi atque Gnomonici conos suos radiosos caelestes fabricati sunt; non quod illic re &ratione deturrerentur, sed quod sensus tales apprehenderet; discrimen enim quo ized by Google Dig quo initum &finis vnius noctidiurnae reuolutionis distant, sensui nec incurrit, nec errorem vllum infert, &c. Iam si rursus cogitemus ex A centro Solis radium AR ad axem mundi ST rectum circumferri, ex A in B, in C, in D, in E, &c. Secundum orbitam spiralem ipsius A, &c.