Latin
TVAE REVER. SEREN
Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum 7
Unproofread scanNot analysed yet
Quia vero solis motus est duplex, proprius alter super Eclipticamqui vno anno absoluitur, dum sol fingula Zodiaci signa perambulat: alienus alter, soli à motu primo aduentitius, secundum quem sol vnoquoque die circumfertur; idcirco vt solis centrum A, ita verticem G coni vmbrosi, annuè secundum Eclipticam, dietim secundum aequatorem vel eius parallelos moueri censendum est. Sit Ecliptica in dato hoc numerorum antecedentium schemate. A C G, quando ergo A solis centrum per Cin G venerit, interim G vertex coni per Eascendit in A; &c. 9. Sicut autem centrum solis &coni vmbrosi vertex secundum reuolutionem annuam spectata geometricè in vno circulo maximo versantur, quem axis lucidus &vmbrosus oppositi eiusdem semidiametri describunt, lineamque Eclipticam, quae via solis dicitur, defignant: ita puncta eadem geometricè aut physicè considerata quatenus ad motus primi sequelam, quotidie cientur, neque arcus circulares denotant in superficie caelesti, sed lineas quasdam continuo inflexas giro insigniunt, neque radios suos per superficies planas traducunt sed planè conuolutas in scatulae morem, quales sunt eae quae à radiis in centrum concurrentibus fiunt; aut testudinis, quales fiunt à radiis in axem mundi rectis.