Latin
REPROBATVR RADIVS AB
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 102
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim Vitreus humor densior sit Crystallino, punctum visibile A, proijciet radium in Vitreo visorium DE (qui nunc in cisoris inertia est DH) qui locum rei visae vix variat, ut patet si protractus cogitetur versus A in linea intercisa. Quod autem illuc redeat, sic innotescit. AB incidit in Corneam; hinc per refractionis radium BC, tendit in Crystallinum; à quo per CD, in fines ipsius penetrat: &quia Vitreus in hoc casu densior ponitur Crystallino, priora refractorum radiorum itinera emendat, &locum puncti A versus dextram nimium pertractum radio CD, in sinistram reuehit radio vltimo refracto &visorio DE, qui ultra D per intercisas lineolas eiectus, recidit in A. Sic radius HI, per varias ambages delatus, tandem desinet in vltimum LM. Quod si rarior esset Vitreus Crystallino, radius visorius esset EN, cui tamen experientiae omnes reclamant: quia punctum H visum radio L N, transferretur ad locum puncti A, quod est contra sensum &rei veritatem. Radius igitur visorius ut insit humori Vitreo, nil pugnat ex densitate maiore: at ex alio ut dixi capite maxima obstacula ponuntur. Aut enim Vitreo humori toti hanc facultatem quaqua versus inesse putandum est, aut certae alicui parti superficiei videlicet, idque vel concauae vel conuexę! Quae rursus vel physicè spectatur vel Mathematicè. Priore modo profunda est, &ab Hyaloide, ipsiusque humoris Vitrei substantia non differt, ideoque aequali iure de vtroque decernendum; posteriore, cum sit omnis profunditatis expers, non recipit radium, sed tantum punctum, quod Refractionem illam penitus non admittit. Nam Refractio, ut in Refractionibus Caelestibus ex Vitellione docui, est eiusdem lineę ad angulum continendum incuruatios puncti ad lineam, vel huius ad punctum incuruatio nulla est: ut ostensum in prioribus, &per se ex terminis patet. Quare necessario est fatendum, si radius in humore Vitreo sit visificus, eum non aliquam eiusdem extremitatem indiuiduam, sed totam substantiam peruadere, cùm quod humor iste vbique sibi conformis, tum quod radius ille longitudo, non punctum indiuiduum existat, vnde pro subiecto inhaesionis non punctum, sed portionem aliquam materialem extensam in humore Vitreo sibi vendicabit; quem cum totum secundum rectitudinem peruagetur, totum etiam sensu quodam afficiat oportet. Quibus irrefragabiliter positis, ostendo manifestè radium in Vitreo humore subiectatum visorium esse non posse.