Latin
REPROBATVR RADIVS AB
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 103
Unproofread scanNot analysed yet
Radio formaliter visorio experientia quaenis vera circa oculum &res aspectabiles libro 1. &alias passim allata vel adferenda, defendi debet absque insidiosis veritatis inuolucris; atqui experientia l. I. p. 2. c. 8. (ut alias dissimulem) radio humoris Vitrei defendi non potest: ergo radius humoris Vitrei non est formaliter visorius. Maior probatione non eget, quia verum vero non pugnat. Et vera caussa eruta, ut effectum suauiter producit, ita intelligentiae clementer offert; mutuis enim nexibus amicabiliter vniuntur. Si igitur verum est, radium in humore Vitreo residentem esse formaliter visorium, experientia c. 8. allata, &ipsa vera, huic radio non aduersabitur, neque radius ipsi: neque utraque humori Vitreo, tanquam effectus caussae materiali, cui radius visorius quasi forma quaedam insit, &c. Minor autem sic probatur. Exper ia cap. citato allata ita se habet, ut res una per plura foramina al ta quandoque multiplex, quandoque simplex appareat: &situ nunc reso, nunc permutato. Multiplex apparet, quando res vna species sui secundum foraminum copiam in organo visus singulatim disiunctas in discretis partibus collocat; simplex quando omnes vniuersim in vnam aliquam portionem omnibus communem simul cogit; multiplicium simulacrorum loca situ recto sunt, quando imagines post mutuum communem conuentum iterum a se discedunt in diuersas organi formaliter visorij sedes; permutato sunt situ, quando ante communem aliquam intersectionem, discretas singulae in organo occupant stationes, uti praeter ea quae loco citato diximus fusissimè &clarissimè ostendetur l. 3. passim. Iam haec omnia in humore Vitreo eiusque radio locum penitus nullum habent. Aut enim res eadem per plura foramina semper apparebit simplex, aut semper multiplex, aut simul simplex, simul multiplex; aut simul situ euerso simul recto, aut semper alterutro tantum; quae omnia sunt impossibilia. Ostendo singula per sua capita.