Latin
SI HVMOR VITREVS EST FORMALE
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 104
Unproofread scanNot analysed yet
SI HVMOR VITREVS EST FORMALE visus organum, res per plura foramina semper apparet simplex in statione remota. CAPVT IX. Vandocunque vnius rei plura simulachra per plura foramina in oculum transmissa conueniunt in vnam organi formaliter visorij partem, ita ut mutuo sibi congruat; tunc res visa apparet simplex siue vna: atqui rei cuiuscunque ab oculo ultra pedem remotae simulachra per plura foramina admissa semper conueniunt in vnica humoris Vitrei portione. Ergo res ciusmodi, quaecunque sit taliter visa, apparebit vna. Sequela maioris euidens est, quia sola species representat obiectum visiuae potentiae in organo formaliter visorio recepta; vnde impossibile est, ut potentia videndi aliquid percipiat non repraesentatum in organo formaliter visorio; quare si duae species in vna partę organi formaliter visorij sibi congruunt, fiunt vna, &obiectum vnum sed intensius repraesentant: aliâs ratio non posset dari, cur vnum punctum liberè visum non appareret multiplex, eo quod radijs quamplurimis in vnum locum refractione coeuntibus videatur; item cur vnares duabus discretis speciebus repraesentata, appareret duplex &non simplex. si enim fieri posset, ut per vnitam speciem obiectum geminum cerneretur, cur non per geminam siue disiunctam vnum? &c. Vel certè rationem assignet, quicunque rem hanc controuertit, cur res vna per plura foramina visa, appareat quandoque vna; quandoque multiplex, si nostra non est, &nos libenter acquiescemus? at diuersam à nostra, ad Graecas Calendas habebimus. Minor probatur. 1.