Latin
CAPVT XIII
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 113
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si rarior, discedent MR &NS, à perpendicularibus MS &NR, ex punctis incidentiae M &N excitatis; si densior, accedent ad easdem radij, MT quidem ad MS; NV verò ad NR. In omnibus tamen casibus, semper inerunt humori Vitreo radiorum istorum sectiones communes X, Y, Z, &radij MX. NX; MY, NY; MZ, NZ ante; item XR, XS; YP, YQu; &ZT, ZV; post sectiones communes X, Y, Z; Quapropter secundum omnes hosce radios, &radiorum communes concursus visio continget: &euersa quidem secundum priores, propterea quod radius MX sit in dextra oculi portione, tendet ergo visio in sinistram obiecti, &NX in sinistra, unde visio in dextram feretur: recta secundum posteriores portiones: in punctis verò communibus X. Y, Z, obiectum A vnum, in reliquis radijs trans &cis geminum videbitur; &haec quidem omnia simul, ideoque non sine maxima confusione contingent: quibus cum ratio, sensus atque experientia omnis aduersetur; Impossibile est visionem in humore Vitreo celebrari. a ττε κμ */3 Integrum