Latin
AXMAM. OPNI
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 114
Unproofread scanNot analysed yet
AXMAM. OPNI. Integeum nunc essor ò castris physicis auxiliares copias in aciem educere, sed quia hostem profligatum &confectum telis Mathematicis sentio, labore supersedeo, ipsisque physicis sua arma, suamque stationem suo tempore in rem communem producenda relinquo. RADIVS IN RETINAM RECEptus, approbatur. CAPVT XIV. OIcendum ergo 9. Radium formaliter visorium esse illum, qui in tunica Retinâ inhaeret, siue enim humorem Vitreum rariorem, siue densiorem ponas Crystallino, siue ęquedensum semper conclusio efficietur. Sit 1. rarior, quo ipso tenuior etiam erit quàm tunica Retina; ut igitur omnes experientię defendi possint, restat in adiecto diagrammate, solus &ultimus radius in Retinâ EF, qui punctum visibile A in vicinia suâ retineat, secundùm quod fieri solet, &debet; reliqui enim omnes, qui sunt BC, CD, &DE, illud in partem sinistram cogunt; at EF radius omnium istorum radiorum violentiam castigat, &punctum A in sedem suam restituit propterea quòd in hoc casu Retina GF H, densitate superet humorem Vitreum, &sic radium EF, ad perpendiculum cogat, qui foras emissus, venit per intercisarum vestigia FH, rursus ad A &c. Sir 2. Vitreus humor densior quàm Crystallinus, sed rarior quàm tunica Retina: &in hoc etiam casu necessario radius visorius erit solus is qui in Retinâ sedem figit; quia cum ipse non sit otiosus in ea, si etiam anterior in Vitreo visorius esset, vel ostenderent hi duo radij vnam rem in diuersis locis non absque magna conRIR II. PARS IN confusione eo quod diuersimodè refracti, diuersa etiam rei visae assignarent loca: vel alteruter otiosus esset, quod tamen natura facere detrectat: non ergo erit visorius in Vitreo, sed in Retina.