Latin
AVCTORITATES PRO
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 116
Unproofread scanNot analysed yet
AVCTORITATES PRO hac sententia. CAPVT XV. CAeterum huius doctrinae auctores sunt nec infimae neque vulgaris notae, si non per omnia, certè maiore ex parte; Alhazen enim &Vitellio, &omnes qui visionem in Crystallino inchoari, in communi neruorum nexu absolui putant, quales antiqui sunt ferè omnes, nobiscum ex potiore faciunt. Nam in Crystallino summum inchoari permittunt, at in Vitreo &Retina continuari &perfici, expressissimè docent, &c. AlhazenAlhazen ita dicit. l. 1. c. 2. Forma (species visibilis) non peruenit à superficie glacialis (id est ab aranea postica Crystallini) ad neruum communem, nisi per extensionem eius in concauo „nerui, super quem componitur oculus siue humor glacialis, &c. &lib. eodem c. 3. Apud membrum istud, sid est humorem glacialem seu Crystallinum) principium est sensus. &cap. 4. Pars ergo „anterior tantum glacialis est appropriata receptioni formarum ex verticationibus linearum radialium: (per lineas radiales intelligit nondum refractas) posterior autem pars, quae est humor Vitreus, &virtus recipiens, quae est in illo corpore, non est appropriata cum suo sensu istarum formarum, nisi ad custodiendum eorum ordinationem tantum. Et cap. 5.