Latin
AVCTORITATES PRO
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 117
Unproofread scanNot analysed yet
Formae ergo perueniunt „ad vitreum ordinatae, secundum ordinationem earum in superficie visi: &recipit ipsas istud corpus, &sentit ipsas: deinde refringitur forma propter diuersitatem diaphanitatis, &diuersitatem sensus istius corporis, &sic peruenit forma secundum dispositionem suam: deinde extenditur iste sensus, &istę formae per hoc corpus; quousque perueniat iste sensus, &istę formae ad vltimum, sentiens: &erit extensio sensus (id est sensationis) &extensio formae in corpore vitreo, &in corpore sentiente extenso in concauo nerui (quod est Retina) ad ultimum sentiens, sicut extensio tactus &sensus doloris ad ultimum sentiens. Et cap. 6. Ordinatio partium corporis sentientis, recipientium partes formarum, &ordinatio virtutis recipientis, quae est in partibus corporis recipientis, est in corpore Vitrei, &in omni corpore subtili extenso in concauo nerui, ordinatio consimilis, &c. e &paulò post. Et etiam sequitur ex hoc, vt corpus sentiens, quod est in concauo nerui Retina nimirum) sit aliquantulum diaphanum, vt appareant in eo formae. lucis &coloris; &etiam sequitur, vt sit eius diaphanitas similis diaphanitati humoris Vitrei, vt non refringantur formae apud peruentum earum ad ultimam. superficiem Vitrei, vicinantem concauo nerui: quoniam quando diaphanitas duorum corporum fuerit consimilis, e non refringentur formae, &c. &paulò post. Et cum diaphanitas. corporis sentientis, quod est in concauo nerui, non sit, diuersa à diaphanitate humoris Vitrei; non faciet contingere ista diuersitas, aliquam diuersitarem in forma. Et quamuis forma extendatur cum extensione sonsus: diaphanitas tamen corporis? sentientis, quod est in concauo nerui, sid autem est tunica? Retina, quia aliud corpus diaphanum in concauo nerui praeter spiritus visorios, nullum est) non est diuersa à diaphanitate corporis Vitrei. Diaphanitas autem ista istius corporis non est, nisi ut extendantur formae in eo secundum verticationes, quas exigit diaphanitas, &ut reipicat formas lucis &coloris, &ut appareant in eo: quoniam corpus non recipit lucem &colorem neque pertranseunt in eo formae lucis &coloris, nisi sit diaphanum, aut fuerit in Digi rit in eo aliquid disphanitatis. Et non apparet lux &color in corapore diaphano nisi sit in eius diaphanitate aliquid spissitudinis: &propter hoc non est, glacialis in fine diaphanitatis, neque in sine spissitudinis. Corpus ergo sentiens, quod est in concauo nerui, est diaphanum, &in eo est insuper aliquid spissitudinis.