Latin
DE SPECIEBVS VISIBILIBVS IN
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 126
Unproofread scanNot analysed yet
Etiam huius rei ratio ignorata, multos in admirationem rapit, Et haec quidem omnia fiunt, etiamsi Sol sub nubibus lateat. dummodo dies existat: nihilominus tamen caeteris paribus, res melius apparet in charta, die pleniore, quam debili, qualis esse solet mane aut vespere: &adhuc melius si obiectum à Sole illustretur, quàm si non illuminetur. Eadem res non spectatur in quauis à foramine immissionis distantia, sed ea certis est determinata limitibus, citra &ultra quos confusio speciei contingit; nam si nimium aecedes cum charta ad foramen, perturbabitur species, &si nimium recedes, obscurabitur, tandemque in vmbram tenuem discedet. Quantum autem accedendum sit, vsus &experientia sensus melius indicat quam ratio speculatrix. Statio tamen illa media non consistit in indiuisibili, sed satis magnam latitudinem habet, intra quam visio distincta accidit. Obiecto externo &foramine immoto manente, species immissa neque locum neque situm mutat, ad distantiam eandem; siue charta moueatur siue non, siue Sol luceat siue non, siue ascendat, siue descendat. Si obiectum, foramen &charta immota maneant, oculus inter foramen &speciem in papyro depictum constitutus rem in eodem chartae loco videt, quocuoque ipse pergat, siue à charta ad foramen accedat, siue contra, siue ad dextram, siue ad sinistram sese constituat. Idem fit si inter foramen &oculum charta collocetur: nam totam rem videbit oculus in papyro transparentem, &in eodem chartae loco manentem, licet ipse locum mutet. 10. Eodem Eadem, licet obscurius, omnia comparebunt, in superficie quacunque corporis cuiuscunque foramini opposita: vt in muro, manu, veste, speculo, &c. licet in hoc difficillimè, quia lux reflexa praeualet, &c. Et haec quidem ita se habent, si foramen solum absque vitro adhibeatur: nam si vitrum conuexum etiam addatur, ita ut foramini vel inseratur, vel cera alioue vinculo proximè, siue intus seu foris obtendatur; ut lux &species externa per vitrum transeat; tunc eadem quae hactenus accident, sed res multo clarius &distinctius in chartam, &ab hac in oculum deducentur: vbi simul ista notanda sunt.