Latin
DE SPECIEBVS VISIBILIBVS IN
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 127
Unproofread scanNot analysed yet
Vitra conuexa, sphęrae amplioris segmenta, maiorem chartae à foramine remotionem exigunt, quam minoris. Segmenta sphaerae maioris, magis ampliant obiectum in charta, minoris minus. Vitra majus foramen admittunt, quam fert natura absque Vitris. Nam si foramen amplum sit absque vitris, nihil aut omnia confusa videbis: quod si eidem obdas vitrum, res exteras pulchrè in chartam traijcies, &c. Quo vitra clarioris sunt substantiae, &politiora, figuramque sphaericam perfectius obtinent, hoc melius exhibent rem tralucentem. Quo amplius autem à superficie sphaerica defecerint, hoc vitiosius rerum species in aspectum deducent. Charta ita obtendi debet, ut radius per centrum vitri trasapsus perpendicularis sit tam ad chartam, quam ad vitrum. alias obiectum claritatem &figuram imaginis in Charta depictae vltiabit. Consultissimo igitur facies, si operam des ut superficies obiecti, lens vittea &charta in planis parallelis erigantur, &c. Vitrum concauum solum absque conuexo adhibitum, nihil prodest; sed si in debita post conuexum distantia introrsus addatur, ea proportione quam in tubo optico requirit, speciei depictionem non parum iuuat, in magnitudine saltem ut inserto in foramen tubo, vitris probè dispositis instructo, cuilibet experiri licebit. 7. Vitrum foramini obdendum vel vtrinque, vel altera superficie perficie conuexum esse potest, altera planum; &perinde est, quae obiectum respiciat, quae chartam. Atque haec quidem pro substantia atque manifestatione huius experimenti dicta sunto.