Latin
DVBIVM I
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 128-2
Unproofread scanNot analysed yet
DVBIVM I. VTRVM HOC SPECTACVLVM inter vana, an vera ostenta sit referendum. CAFVT III. Anitatem ipsi inesse, sic probatur. 1. Id quod reale est. non dissipatur aduentu lucis: atqui hoc phaenomenon aduentu lucis dissipatur, experientia teste; igitur non est reale. Maior probatur, quia lux non est qualitas destructiua; deindo non habet contrarium positiuum. Si reale est hoc phaenomenon, aut est obiectum, aut color, aut species, aut lux. Non I. quia obiectum foris est: non secundum, quia color ab obiecto non migrat per aërem in chartam, neque etiam colorem producit, alias aër coloratus, &color qualitas sui productiua esset, quae sunt inaudita: non 3. quia species non videtur, ex communi; deinde luce non destruitur sed potius roboratur &producitur; hic autem lux adueniens hoc totum idolum destruit, phantasticum igitur est, &non reale quid. Non lux; tum quia lux tales picturas se sola nequit facere, tum quia superveniens se ipsam non destrueret, &c. Omne quod videtur, videtur sub radijs vel directis, vel reflexis, vel refractis: nullo horum modorum videtur hoc phantasma, igitur non videtur. deceptio est igitur. Maior est ex communi Opticorum, quia quartum visionis modum videntur ignorare hactenus.