Latin
DE SPECIEBVS VISIBILIBVS IN
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 128
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus experientia certa stabili, quotidiana exploratissimis homini cuilibet, tempore quolibet; oriuntur nunc aliquot difficilia dubia: quorum primum est; An hęc phasis verum quid &reale sit, An verò ijs quae in re non sunt, sed tantum apparent esse, sit adscribenda. Alterum, si reale quid est, quid sit? An species? An color? An mera lux? An ipsum obiectum? Tertium; Quomodo hoc phaenomenon fiat? quare tantum compareat in locis obscuris? cur apertis valuis etiam non conspiciatur? &c. Quartum; Quid ex hoc phaenomeno addiscamus? quid ad oculum inde decerpamus? &c.