Latin
CAPVT III
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 129-2
Unproofread scanNot analysed yet
Diuersorum hominum tempote eodem diuersos esse angulos visorios, ad obiecta omninò eadem; quia cum sint dispositionis &configurationis alterius, necessariò etiam refractiones erunt diuersae; tametsi infitias non eam, posse quandoque conuenire. 4. Rem eandem diuersis oculis, loco, tempore, distantia ijsdem, inaequaliter apparere. 5. Angulum hunc ad res mensurandas incommodum &fallacem esse. 6. Sed neque facilè accommodari posse ob duo impedimenta, quorum alterum est; quia verticem eius ignoramus; alterum quia refractionum quantitates necdum comperimus; quas etiamsi haberemus in genere, quia tamen situ, figura &densitate partium, oculi discrepant, infinitum esset singula persequi. 7. Ex hoc opiniones &hallucinationes variae circa apparentes siderum magnitudines in Astronomiam irrepserunt. Quandoquidem enim quilibet ipsorum diametros determinat, secundum quod ipse, eandem in ocule recipit, fit ut pugnantes omninò sententiae de re eadem proferantur, &quod naturali oculorum temperiei esset tribuendum, ex rerum istarum ignoratione, transferatur vel in instrumenta Mathematica, alioquin exacta; vel in obseruationem, licet accuratam, conijciatur; vel denique, per calumniam, in ipsam Mathesin ab aemulis aut imperitis, deriuetur. Vide Keplerum passim in Paralippomenis: Vide Tychonem passim. 8. Sed neque adhibitis specillis simplicibus huic malo medebimur per omnia. Haec enim si figuris differant, differenter refringunt, &quia oculi aliorum alij alia specilla exposcunt, consequens est, ut rem visam augeant vel minuant pro sua &oculi videntis constitutione. Quare ergo, dicet, aliquis, natura in retanti momenti, tam Obiectio supina fuit? quare angulo visorio tantam euagandi licentiam permisit? Nonnè melius fuisset eum certis limitibus circumscribere? in certum locum, centrum videlicet oculi compingere? ut hac ratione certa de rebus liberè visis iudicia ferremus? Resp. Naturam ita facere, quia Auctori naturae ita placuit Responi Qui quoniam omnia suauiter &conuenienter rebus disposuit, cursum ipsis suum relinquit, ex quo fit ut pro varijs circumstantijs varietas ista oculorum existat.