Latin
CAPVT III
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 150-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si visionis organum in vnum aliquem angulum atque locum fuisset destinatum, quàm citò, quam facilè ea tantilla portio laesa, aspectum omnem ademisset? quàm parua rerum copia vnico obtutui patuisset? Soli enim radij ad angulum illum confluentes rem ostendissent, qui praeter perpendiculares vix ulli fuissent. Vbi igitur mansisset visum hemisphaerium? quomodo consultum animalis salutis tam paruum cernentis? ubi claritas rei visae? ad hanc enim intendendam, radij omnes quaqua versus in Retinam recepti, collaborant. Nunc verò quàm magnificè quàm munificè prouisum? si vna Retinae pars vel laesa vel obstructa, vel à fortiore hospite sit obsessa, aliae quaecunque eandem etiam rem possunt, pro suo modulo indicare. Si axis opticus aut radij directi impediuntur, vicem illorum praestant refracti; semperque sit aliqua visio, quamdiu manet aliqua quaecunque in Retinam radiorum quorumuis transmissio. Sed &huic ipsi instabilitati abundantissimè prouisum est per Solum axem opticum; ipse enim est, qui rem visam, &angulum viforium absque illis erroribus ostendit, oculo quocunque, per axes se mutuo intersecantes. Hinc scopum iaculaturi alterum oculum claudunt, &ipsum quo vident, comprimunt, ut solo quasi axe scopum excipiant. &c. Sed ad propositas quaestiones redeamus,