Latin
DVBIVM II
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 132
Unproofread scanNot analysed yet
DVBIVM II. QVID HAECAPPARITIO SIT. CAPVT IV. Icendum 1. Hanc picturam non esse vel solam lucem radiosam Solis, vel merum lumen in aëre. Nam obiectum à Sole non illustratum nihiloninus in obscurum locum illulucet. Deinde si esset sola lux, repraesentaret ea idem vbicunque intro reciperetur; quod tamen non fit, &c. Dicendum 2. Phaenomenon hoc non esse colores mere apparentes in aëre incluso, caussatos à sola luce commixta varijs medij in loco obscuro dispositionibus. Nam ijdem colores comparent quali quali dispositione data aëris aut medij, dumodo obiectum externum non mutetur. Vt si aër externus sit vapidus, roridus, aut tenui, à speciebus tamen penetrabili nebula affectus, &c. Dicendum 3. Hoc phaenomenon esse meras obiecti externi species visibiles, in chartam ita terminatas, ut conspectui pateant, &obiecti ipsius rationem induant. Quo dato, satis patet, hanc totam visionem esse directam, utpote in chartam terminatam. Ita sentiunt plerique recentiores, &ex antiquis Alhazen, Vitellio, Galenus, &c. Probatur assertio. Species illa locum in charta non mutat, etiamsi oculus huc, illuc, horsum, surfum, deorsum, moueatur; ergo probabiliter dicitur hoc phaenomenon esse obiecti visas species. Et confirmatur ex obiectis argumentis: eo quod omnis visio reflexa; fiat ad angulos reflexionis &incidentiae aequales. Neque huic sententiae aduetsatur philosophia, dum negat species sentiri; nam quae medium transeunt tantum, eae non sentiuntur, quae illud stabiliter insident, percipi utique possunt. &c. Dicendum 4. Si quis tamen eniti velit, hanc phasin esse ipsum obiectum visibile, colores nimirum reales per species reflexè visos, &post chartam refractè, ut id aliqua ratione probetur, veniendum est, ad dubitationem tertiam, &ostendendum Quomodo hoc experimentum fiat; ex eo enim cognito, modus fortassis aliquis inuenietur, quo ostendatur in hoc casu tem ipsam, non speciem cerni. DVBIVM III. QVOMODO HOC PHAENOMEnon fiat: quare in locis obscuris tantum appareat cur valuis apertis videri desinat.