Latin
CAPVT V
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 133
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT V. Vndamentum primum. Omnis radius à puncto rei visibilis egressus fertur in directum, ideoque vocatur linea radiosa. Et probatur hoc fundamentum varijs rationibus &experimentis, &ex ipso hoc nostro phaenomeno: propterea enim totum visibile euertitur, quia radij omnes sese vel ante foramen, vel in ipso, vel proximè post illud intersecant; quod non fieret si lineae in directum non ferrentur, nam si refringerentur aut recuruarentur ad latus in partem è qua ab obiecto egrediuntur, non fieret intersectio, qua sublata tolleretur euersio. Ex euersione igitur directè probatur lineas radiales ab obiecto recta procedere, Quod est fundamentum I. Fundamentum alterum. Omne punctum rei visibilis radiat in integrum hemisphaerium radijs infinitis, imo sphaeram perfectam conficit, si liberè in aëre aeque disposito pendeat, cuius sphaerae ipsum sit centrum, &c. Et hoc etiam ex ipso hoc phaenomeno probatur. Alias enim per plura foramina eadem domus non transiret siue in diuersas siue in ῶ εὰ εὶ εη easdem chartę partes.