Latin
TIVM MAGNITVDO
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 14
Unproofread scanNot analysed yet
Facile autem vel ipso oculo tuo videbis aequalitatem vel inaequalitatem imaginum è Cornea tunica &vitrea sphęrula reflexarum; aut certè easdem circini ambobus acuminibus accuratè deprehendes. Habita tunicę Corneę magnitudine, Sclerodem &alias oculi partium magnitudines, ex dictis &dicendis facile assequeris. Corneę tunicę substantia è tribus minimum membranis coalescit, anteriore, media, interiore. Anterior ex Adnatâ atque Musculotum tendinibus in tenuissimas membranas desinentibus originem videtur sumere, &est membrana tenuis, pellucida, lenta atque viscosa. Media est ipsa Sclerodes tunica propagata perspicua; interior seu postrema tenuissima est pellicula, Araneae per omnia similis duriuscula &exquisiti laeuoris si exempta siccessit, rigida fit, &digitis contrectata strepit. Crassities Corneę vbique est eadem, &vnguis humani quasi dupla. Hinc diameter circuli concauae illius superficiei subtensi, est prioris subsesquiseptima circiter, quae eadem est diameter humoris Aquei secundùm latitudinem Corneę infusi, nam quae secundum altitudinem, est portio axis optici inter Corneam &Araneam anteriorem intercepta, videturque prioris esse sub sextupla. Vt patet in figurâ; in qua ABCDFE, est tunicę Cor ADDC neę per medium fectę crassities; anteriorem membranam refer arcus linearis ABC, interiorem EFD; mediam substantiam, arcus albus inter nigros interceptus. Diameter Corneę maxima est AC, minima ED. Humor Aqueus inter Corneam &Cristallinum conclusus est Zona EFD. Cętera patent. Nam EFDE, est portio anterior Cristallini humoris. Crassities Vueae tunicae, eiusdem etiam, non est eadem; ex eo enim quia explicatur &cortugatur, tenuior aut crassior euadit; ob eandemque caussam curuitatis est instabilis, subtensam tamen basin basi eandem habet magnitudine mediam inter eam quae Aqueum &quae humorem Cristallinum subtendit, semperque in eodem tam cum ipsis quam cum Processibus ciliaribus plano iacet.