Latin
TIVM MAGNITVDO
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 15
Unproofread scanNot analysed yet
Sic Crystallini sectio ABC, Processus Ciliares AD, &CE, à quibus Vuea exporrigitur quandoque in F &G, &E DE tunc foramen Vueae est paruum FG, eiusque crassitudo HF &GI extenuatur, quandoque contrahitur ad H& I, &pupilla est HI magna, quo casu Vuea corrugata DH, &EI fit crassior. corrugationis &complicationis signum est euidens, quia colores Vueae insiti in contractione occultantur, sub plicis videlicet, in explicatione rursus prodeunt. Experimentum cuiuis obuium: vt patebit huius libri parte 2. c. 1. Diameter baseos per planum Gristallini incedens est recta DE; minor Diametro Corneae, seu humoris Aquei, maior Cristallini. Cristallinus è duobus maioris &minoris sphęrae segmentis ad vnam communem citcularem basin compingitur, maioris minus antrorsum, minoris majus introrsum vergit; latior est quàm profundior instat lentis. Vnde diameter in basi communi iacens, maior est eâ, quae basi ad rectos insistit; illa ad diametrum ciliatium Processuum se habet vt 3. ad 4. haec ad hanc etiam ferè vt 3. ad 4. vt videre est in adiecto schematio. In quo AB est Diameter Processuum ciliarium, CD diameter Cristallini transuersa seu latitudinis: EF, directa seu profunditatis. Processuum ciliarium diameter conuexitatis est eadem linea, quae arcum tunicae Corneae maximum subtendit; concauitatis eadem, quae est diameter circuli Araneam vtramque tam anteriorem, quam posteriorem subtendentis. Semidiameter Araneae interioris, est dimidium diametri transuersae: eo quod ipsa superficiem hemisphaericam adaequet. Diameter tunicae Sclerodis est dupla diametri Corneae, aut paullo maior, dupla nimirum sesquisexta. Diametri Choroidis, Retinae, Hyaloidis, atque humoris Vitrei, tanto sunt breuiores, quanto dictae tunicae crassiores, semper enim exteriores tunicae, sibi inclusis aliquid amplitudinis dema. munt ob suam crassitiem. Magnitudines humorum ex his vtcunque deprebendi valent, interim experientia etiam adhiberi potest. Ego oculum taurinum adhuc calentem cautè aperui, Aqueumque humorem prouide in Sphaerulam vitream excepi, quam semel totam, deinde dimidiam ex eo impleui: tum intrusi humorem Cristallinum ex eodem oculo, &Sphęrulam praecisè totam occupauit. itaque Aqueus humor esset ad Cristallinum in proportione sesquialtera. Vitreus vtrumque longè excedit. Sed quanto nunquam tentaui. Poterit hoc quiuis proprio marte, labore non magno experiri. Hoc interim aduertas velim, humores istos praesertim Aqueum &Vitreum non semper eadem quantitate sinus suos implere.