Latin
SPECIEI VISIBILIS SECVNDVM
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 144
Unproofread scanNot analysed yet
CD, excipies per ea tam Solem quam alia obiecta, magnitudine &figura ad sensum prorsus eadem, sed claritate diuersa, quod probare poteris non tantum circino, sed ipso imaginum concursu communi, si foramina sibi vicina existant; videbis enim neutram ab altera excedi sensibiliter. Abstineo à probatione ulteriote, quia ubi res sensui loquitur, ibidem ratiocinio multo supersedetur. Dixi similia fieri, sed modo imperfectiore, quam vitris adhibitis; quod ideo contingit, quia vitra radios refractione magis uniunt, ideoque imagines multo viuaciores, elegantiores, tersioresque in papyrum depingunt, quàm nudum foramen, cuius rei rationes in sequentibus multo clarius elucescent. Obserua primo, si foramen nudum adhibeas paulò laxius, si laminam opacam interseras inter chartam &foramen, ita ut illud à lamella strictè radatur, saltabit imago in contrariam partem sensibiliter, &fiet minor obscuriorque, sed distinctior. ut si lamella AB, subintret foramen nudum CDEF, ita ut obducatur segmentum ipsius CDEC, imago Solis GHIK, per alterum segmentum EFCE ingressa, saltabit versus G, ut sit GHLK; &si lamella occultet alterum segmentum EFCE patente altera, CDEC; resiliet Solis imago versus L, ut sit HIKM; quod non fit in vitro. Obserua 2. Si lamella trans foramen interijcitur, tunc saltatio ista vicissitudinaria non ita vehementur sentitur, obscuratio tamen, &vehemens in toto perimetro contractio, &maior quidem ex opposita decussatim parte notatur. tota, autem imago partes distinctiores nanciscitur. quae omnia in vitro etiam fiunt, praeter contractionem. Vt si, lamella AB extra foramen CDEF, occultet portionem CDE, coibit tota imago, GHIK, sed magis ex parte G quam L, minimè vel omnino nihil ad H &K, nisi lamella occultans, ex C aut E seu F foramen subintret. In vitro autem omnia ubique similiter ad sensum obumbrantur.