Latin
SPECIEI VISIBILIS SECVNDVM
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 145
Unproofread scanNot analysed yet
Obserua 3. Si in vitro qualemcunque rimam rectam adapertam relinquas, per eam Sol semper circularis tralucebit; at in nudo foramine secundum rimam hiante, oblongior euadit. ut &alia obiecta. Nisi maximam à rima distantiam eligas. Quod si oculo per foramen in obiectum feraris, videbis omnia situ recto: sed magnitudine sua naturali aut paulò minora. Obserua 4. foramina libera in minima chartae ab ipsis remotione, ordinariè imaginem obiecti sensibiliter magnitudine discrepantem offerre, iuxta foraminum proportionem, quo plus autem amoueatur charta, hoc minus semper euadere magnitudinis discrimen, ita ut tandem sensus discrepantiam ullam prorsus haud animaduertat. id quod manifestum est in Sole per data tria foramina A, B, C, immisso; qui differenti magnitudine venit in distantia vnius digiti; aequali, in distantia 3. aut 4. pedum, &c. Quod idem verum est, in foraminibus maioribus digitalibus. &c. sed runc distantia magna requiritur. Quae hucusque dicta sunt de obnubilando tubo vitro conuexo, &foramine nudo, &c. obiectu chartae aut alicuius laminae, vera sunt etiam, si digitum, cultrum, aut aliud quid obuertas; eadem enim fiunt obiecto corpore opaco quocunque, quia ex eodem omnia fundamento procedunt; ut paulò post videbitur. Obserua 5. Dictas experientias locum habere, si vitri aut foraminis obductio fiat in proxima eorundem vicinia, ita ut charta vitro intus vel foris quodammodo superincumbat, aut foramini adhaerescat: nam si multum antrorsus vel retrorsus ab ijsdem distet, omnia longè secus euenient. Dico 4. Si tubus, vel vitrum conuexum, aut foramen in magna à vitro conuexo aut foramine distantia obducta lamina aut alio quolibet opaco corpore obtegitur tunc neque tota imago obfuscatur, neque quantitas aut figura imaginis illesa manet, sed tantum à figura &magnitudine deperit, quantum radij ab interiecto corpore abscissi repraesentabant.