Latin
EXPERIENTIA LVCVLENTA
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 166
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc ratio redditur, cur oculus in vicinia, inter basin communem Retina consistente collocatus, situm foraminum &imaginum euersum cernat, cum tamen ut in charta rectus, ita in Retina ordinatus pingatur: huius rei ratio est, quod radius formaliter visificus in contrarias obiecti partes tendat, ut insinuatum suo loco, &fusius explicabitur infra. Ratio vicissim eadem applicatur, ad situm tam in papvro quam Retina euersè depictum, charta nimirum Retinaque post communem basin consistentibus; in hac enim statione visus omnia situ recto apprehendit, quia videlicet radius visificus in contrarias tendit obiecti partes. Quo eodem fundamento caussa datur, cur vnum punctum per tria foramina immissum vnum appareat, quod sit, quando omnes tres puncti vnius imagines in Retina super vnam communem basin adunantur, &omnium radiationes in idem quodammodo refringuntur. Hinc cessat illa admiratio, cur maculae solares per tubum in papyrum admissae, situm locorum euertant, per oculum eodem tubo omnibus inuariatis conspectae, visantur situ locorum recto; nam eodem prorsus modo depinguntur in superficiem concauam Retinę quo in chartam; sed aliter percipiuntur à facultate visiua, quae dirigitur à radio ultimo visorio. at de hoc vberius alibi. Ex hisce interim non spernenda documenta eruuntur.