Latin
DOCVMENTVM I
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 166-2
Unproofread scanNot analysed yet
DOCVMENTVM I. CAPVT XIV. Biectum quoduis per distincta foramina admissum, atque distinctè in charta depictum secundum numerum foraminum, ablata lamella, non iam discretum aut distinctum, sed continuatum atque confusum visitur, uti experientia manifesta docet, &ratio conuincit ex eo, quòd obiectum totum in singulis vitri conuexi punctis decussetur, indeque secundum punctorum numerum conos vel pyramides euersas in papyrum proijciat quae singulae singulas bases in singulis chartę locis occupant ante &post basin communem, quae basis communis sola distinctionis limes est.