Latin
DOCVMENTVM III
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 170
Unproofread scanNot analysed yet
Punctum igitur A per foramina B &C admissum accidet in D &E, ibique imagines duas proijciet, sub quibus utique usque ad concursum H propagatis &distinctis, res spectabitur gemina: In ipso concursu H vna; post ipsum rursus gemina, idque simul, quod hae picturae simul in eo tanquam sormali organo visus versentur; quare perpetua erit visionis confusio. Cui tamen aduersatur experientia. Quod autem imagines ad D &E sint Crystallinum humorem ad actum videndi prouocaturae prae imaginibus G &F, patet ex eo, quia illae sunt hisce multo fortiores: quoniam radij refracti non refractis sunt debiliores. Quod autem conmunis concursus H sit praeualiturus prae imaginibus D &E, F atque G, manifestum est, quia duae imagines sibi similiter congruentes duplicant repraesentandi vim: quare reliquas suffocabunt quodammodo, aut igitur hae solae nominabuntur, resque vna spectabitur etiam post concursum, aut omnia confusa &inordinata cernentur, &c. quorum tamen nihil accidit. Igitur in humore Crystallino visus officium suum nullo modo exercet.