Latin
DOCVMENTVM IV
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 170-2
Unproofread scanNot analysed yet
DOCVMENTVM IV. CARVT XVII. Eque humor Vitreus per istas experientias in torum facultatis visiuę admitti potest. 1. Quia siue humorem Vitreum rariorem esse ponas humore Crystallino siue densiorem, impossibile semper est experientias dictas in ipso tanquam formali videndi organo defendere. Nam omnia quae modo allata sunt contra Crystallinum, hic etiam contra Vitreum pugnarent. Quod autem rarior aut non densior probetur ex dicta experientia sic ostenditur. Certum est ex ipsa experientia, imagines per foramina transmissas in statione obiecti remota decussari, &secundum foraminum pluralitatem multiplicari, hoc autem fieri non potest, si humor Vitreus densior existat Crystallino: quod sic ostendo. Sit obiectum remotum quodcunque, mittaque radios ABC, DEF, paenè paralellos, per duo foramina B &E, in Corneam CF, qui abeant, in refractos CG E FH usque in Crystallini extremitatem GH, inde rursus pergant secundum refractos GI &HK; Iam si vitreus humor densior est Crystallino, oportet refractos in Crystallino