Latin
DOCVMENTVM IV
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 171
Unproofread scanNot analysed yet
radios GI &HK, à seiterum refractione noua in Vitreo humore diuerti, radijs IL &KM; atque adeo rem visam per radium IL traijci ad partes D; per radium KM, ad partes A: cui tamen constantissima reclamat experientia in obiectis remotis, uti experientia 6. p. 2. c. 8. fusè ostensum, &c. talia enim obiecta semper in organum videndi post concursum seu basin communem depinguntur. Vnde consequens planè videtur, Vitreum humorem non esse densiorem Crystallino, sed ut minimùm aeque densum vel potius rariorem, (quod magis probo) ut radij GI &HK possint intra I Araneam, &L Retinam: intra K &M, dictas itidem tunicas concurcurrere ad N radijs IO &KP decussatis, imaginesque P &O sitibus euersis, iuxta experientiam exprimere. Confirmatur hoc ex eo, quod globuli vitrei solidi Crystallino humore non maiores, soli obtenti communem in chartam concutsum faciant ad satis notabilem inter vtraque distantiam; si igitur hoc praestant sphaerae, quid faciet figuralenticularis? &si hoc fit aëre post sphaeram posito, quid eueniet, si corpus aëre densius sequatur, aut ęque atque Crystallinus densum, quale humor Vitreus ponitur? Ex his ergo fortiter suadetur, raritas Vitrei humoris. quidquid tamen sit, ninilominus hilominus Vitrenm humorem sedem visionis non esse, probatur. 2.