Latin
DOCVMENTVM V
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 173
Unproofread scanNot analysed yet
DOCVMENTVM V. CAPVT XVIII. Anifestus etiam hinc fit motus seu Retinae seu humoris NCrystallini, atque Vitrei, siue omnium in anteriora &posteriora, 1. Quia quando quis vnam rem in statione remota obiecta lamina perforata multiplicatam videt, reiecta lami na videt simplicem, &minorem quidem quam multiplicatarum erat intercapedo; cum ergo ex praemissa experientia constet, concursum punctorum remotiorum in vitro conuexo esse longiorem quam sit centro propiorum, fatendum est, amota lamina nulla puncta Crystallini humoris amplius posse concurrere, sed iam concurrisse, adeoque in humorem Vitreum conuenisse, &c. cum igitur illum post laminam obiectam Retina assequatur, aut Crystallinus humor retrocessit, aut Retina porrò sese extendit. Confirmatur hoc ex eo, quod etiamsi post communem concursum, statuta charta perforata lamina à vitro conuexo amoueatur, obie ctum tamen multiplicatum, nunquam vnum fiat secundum magnitudinem simplicem, sed semper auctum &confusum maneat. Deinde quod oculus amota lamina eandem rem aliquamdiu geminatam videat, ut experienti patebit, dum punctum nigrum chartae albę impressum aliquis aspiciet. &c. tandem tamen oculus sese colligit, &unam intuetur, quod euidens indicium est, protrusi vel retrusi humoris Crystallini. 2. Quia obiectum remotum breuem, proximum longiorem specierum concursum facit; ut proinde charta illic propius hîc longius à vitro conuexo sit tenenda; vnde necessarium est, eos qui tam procul quam prope sita oculis distinctè discernunt, (quod in solius concursus communis statione cum tunica Retina coincidente fit) necessario eandem Retinam Crystallino humori modò adiungere, modò abiungere; motu quodam non libero sed necessario, ab obiecti praesentia caussato. Nam, ut saepè iam dictum est, tunica Retina se habet ad humorem Crystallinum, sicut charta pura ad lentem conuexam, &contras quemadmodum ergo charta ad lentem admouenda est, si obiecta transparentia procul absunt, ut picturam mundam recipiat; remouenda contra, cum obiecta ptope adiunt: ita planè ut oculus longè distantia probè percipiat, Retina illorum pictura optimè debet imbui, quod non sit, nisi in baseos communis concursu, qui cum breuiore distantia perficiatur si obiecta remota sint, quam si notabiliter vicina; ut tunica Retina in locum seu stationem illius concursus deueniat; necesse est, vel Retinam ad Crystallinum motu quodam locali accedere, vel humorem Crystallinum ta complanari, ut Refractionis ope baseos communis meta, ulterius versus Retinam producatur; &vice versa, in obiectis vicinis. 3.