Latin
DOCVMENTVM V
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 174
Unproofread scanNot analysed yet
Quia illud ipsum interuallum quo punctum unum per plura foramina illaspum, unum apparet, tantum est, ut communis baseos latitudinem, quam humoris Crystallini conuexitas etiam inuariata caussaret, excedere videatur. Est enim humor Crystallinus valdè globosus &è duarum admodum paruarum sphaerarum segmentis compactus: experientia autem docet, eiusmodi lentes vitreas, communem basin velut in indiuisibili constituere; deinde lucem à candela per duo foramina in obiectam chartam immotam transfusam, uniformiter referre, vel vnam tantum, vel geminam tantum, qualis nimirum ab initio alluxerat, siue candela amoueatur siue non; quae in hoc casu locum puncti seu nigri seu lucidi obtinet; charta vero obiecta post vitrum, tunicae Retinae; vitrum humoris Crystallini: cum ergo in oculo triplex iste aspectus vnius puncti secus eueniat quam in charta; id aleri reradscribi non posse videtur, quam vel reciproco tunicae Retinaemotui, vel Crystallini humoris variae configurationi; vel denique utrisque. &c.