Latin
CAPVT XXII
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 184
Unproofread scanNot analysed yet
radiorum decussatio, pyramidumque euersio contingit, ita ut radius AC in radium CG, &BC, in CF refringatur, &AD in DG; BD in DE; AE in BG; BE in EF &c. pyramisque ACB in pyramidem FCG: &ADBin FDG, denique AEB in FEG, commigret; tum demum obiectum totum A defertur pyramide qualibet vel FCG, vel FDG, vel FEG, sed situ euerso; quando ergo eo usque processerunt haepyramides, ut transuersim sectae, bases aequales simulque habeant, in communi quadam sectione FG, seu quod idem est, ut radios unius puncti ab obiecto in vitrum dispersos, in vnum punctum post vitrum colligant, quale est F &G &C (Nam radij omnes AC, AD, AE, ab vnico puncto A egressi, &in totam superficiem conuexam CDE, vitri CE dispersi, eiusdem vitri benesicio in vnicum rursus punctum G sunt collectis sic radij BC, BD, &BE, similiter in punctum F ope refractionis coierunt; quod tameh absque hac nunquam fieret: &quod de hisce punctis duobus A &B exempli caussa profero, hoc de omnibus inter A &B contentis est sentiendum:) vbi ergo dicta puncta in F &G sese denuo colligunt, illic terminus baseos communis, &chartae opponendae statio habetur, in qua totum obiectum AB, repraesentatur ordinatum secundum dictam basin FG, situ commutato, &singula totius obiecti puncta sunt in locis suis singulis, nullumque alterius locum occupat; ut punctum A est in loco G per radios CG, DG, EG, refractione collectos; &punctum B in loco F. &reliqua puncta inter A &E comprehensa, distribuuntur ordine in eandem basin FG, inter puncta F atque G. hinc in tali statione obiectum AB, suas species visui purè ostentat, sed euerso situ, Habetque se imago in chartam delata, sicut ipsum obiectum AB. quod si ablata charta suus radiationibus cursus relinquatur, contingei in basi eadem communi FG, secunda radiorum decussatio, prapterea quod cuiusuis radij fluxus sit rectus, fientque nouae pyramides, quarum vertices existant ad singulabaseos communis puncta, bales pest basin communem: &quia vnumquodque obiecti punctum in basi communi est vertex suae solius pyramidis seu directae ante vitrum, seu resractae post illud, inquè vnicum illud punctum collectae; hinc ipsum illud punctum iterum sese expandit post basin communem radiorum diuaricatione, haud aliter atque punctum A seu B ab obiecto quaqua versus sese exfinuat; quod si eo usque proferantur horum punctorum radiationes uti etiam in aliquam communem basin, coincidant, tunc basis illa in se tota habebit punctum obiencti quodlibet; &in puncto sui quouis, habebit obiectum totum, seu singula totius obiecti puncta, &hinc sumitur caussa à priore, cur post basin communem collocata papyrus imaginem confusam, &tandem loco imaginis meram lucem recipiat; quia venitur ad talem radiosae picturae locum, in quem omnes omnium punctorum radiationes suas pyramides explicent, quae res absque confusione nunquam euenit.