Latin
CAPVT XXII
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 185
Unproofread scanNot analysed yet
nam si in obiecto multa puncta sint alba, vel lucida, ea punctorum coloratorum speciebus superfusa ita pręualent, ut illorum vim penitùs elidant. Vnde ut concursuum &basium communium distinctio seruetur, placet hanc punctorum omnium in vnam ba sin colluuiem, appellare basin communem Confusionis, sicut prior est basis communis distinctionis, seu discretionis siue denique ordinis; quam ordinis basin si vitrum conuexum interius siue posterius FG occupet, singula puncta F &G, singulosque illorum radios CF, DE, EF, itemque CG, DG, EF, deuehet atque conuehet in vnam Confusionis basin HIK, ita ut punctum vnicum F pingatur in H, in I, in K, &omnibus interiectis punctis; sic punctum G, in K, in I, &H; quod idem iudicium esto de quibusuis punctis inter F &G, statutis: &sic quodlibet punctum totius obiecti AB est cum quouis, &obiectum totum AB in vnicò puncto vel H, vel I, vel K, vel alio quouis assignabili super bas in confusionis HK: nam sicut obiectum AB coit primo in punctum D, &c. &ex hoc iterum sese dilatat in bas in ordinationis FG: ita post vitrum FG, coit denuo in vnicum punctum I: similiter idem obiectum AB venit in E, &ex hoc in GF, atque hinc denuo in punctum H; parique modo contrahitur in C atque ex hoc dilatatur in FG, rursusque colligitur in K: &sic satis patet, cur vitrum interius in statione basis communis collocatum, speciem omnino extinguat, vel ίί ε1 saltem summè perturbet. Aa 2 CVR Cinio ordo existat. Et sic caussa primi quaesiti expedita esto.