Latin
CAPVT XXII
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 187
Unproofread scanNot analysed yet
Secundi quaesiti caussa est, intersectio siue pyramidum seu radiorum, haec enim imagines in contrarias partes defert, quarum situs cum antea euersus extiterit, nunc necessario erigitur: Intersectiones autem vel generantur, vel certè promouentur à Refractione; Refractionem efficiunt vitra hoc vel illo modo effigiata, densa vel rara, &c. In diagrammate manifesta omnia euadunt. Esto obiectum AB, quod in vitrum conuexum CDE mittat radios AC, BC; AD, BD; AE, BE; qui in eodem refringentur ad lineas perpendiculares, &ob hanc refractionem transponentur post lentem conuexam CDE, singula puncta in contraria loca, ut punctum A colligitur in G; &B in F, in communi omnium conorum vel basi vel sectione FG, post quam radij singulorum punctorum F &G, suos iterum rectos tramites pergunt, ideoque in conos dilatantur; F quidem in conum HFIMK: G in conum KIG LM: qui ubi eo usque progressi fuerint, ut sese intersecent apud I, facient post illud commune segmentum KIM, eruntque puncta F &G, id est, A &B, simul in totum illud segmentum dilatata, in quo similiter alia etiam omnia puncta inter A &B iacentia reperientur, (quae tamen ob confusionem in figura euitandam non sunt delineata) &sic quodlibet punctum portionis KIM habebit in se punctum quoduis obiecti totius AB, eritque idem obiectum ABrotum in tota portione KIM, &qualibet eius parte; &quęlibet obiecti pars in toto segmento KIM, adeoque confusio illic erit suma; intra quam si collocetur vitrum conuexum interius KM, excipiet id totum obiectum AB in singulis suis punctis K &M, nec non quibusuis intermedijs, singula quoque totius obiecti eiusdem puncta in se toto, haud aliter atque vitrum anterius CDE, idem obiectum AB totum immediatè excepit; &ob hanc caussam post se refringet omnia &singula, suam cuique positionem tribuens, ut situs rectus &ordinatus denuo contingat, in basi communi NO. &sic demun punctum A per G redibit in N; &punctum B in O, partem eandem; quod alijs singulis punctis inter A &B sitis, itidem eueniet. Et sic ad dubia initio proposita satis responsum videtur. Nam in CDE contingit prima confusio &tam radiorum quam conorum interintersectio: confusio autem idcirco, vel quia omnia puncta obiecti AB, confluunt in vnum, sine C, siue D, siue E, &c: vel quia vnum punctum A, aut B; aut intermodium quoduis, dispergitur in totum vitrum &singula eius puncta C, D, &E; in FG autem accidit prima distinctio, vel quia totum obiectum ex vnico puncto C, seu D, seu E, iterum se euoluit in conuenientem latitudinem FG; vel quia vnicum punctum ex tota latitudine CDE, iterum sese colligit in locum sibi proportionatum, vel G, vel F: &hinc totius obiecti AB repraesentatio ordinata quidem sed euersa resultat, in statione FG.