Latin
VTRVM PRAEDICTVS PARTIVM
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 23
Unproofread scanNot analysed yet
Posterioris ratio ex eo petitur, quòd tam oculus totus, quàm aliquae eius partes secundum quid moueri possint, haut secus atque manus in brachio, &digiti in manu, quorum situs particularis variatur, quocunque modo moueantur. Sic oculus modò ad dextram, modò ad laeuam, modo sursum, nunc deorsum, nunc antrorsum dirigitur, situ vtique alio atque alio. Humorem Aqueum propter fluxibilitatem agitari &locum partium in suo sinu quandoque mutare credibile: &tunc visio vacillat, quia species hunc humorem subingressa nutat, &c. Partes in eodem oculo duae videntur quibus facultas mouendi inesse apparet. Altera est tunica Vuea: quae cum humori Aqueo innatet, antrorsus &introrsus tendere potest; eadem etiam sese ampliat &coarctat, prout rei vsus postulat: de quo paullo post ex instituto. Ciliares Processus etiam motrice aliquâ vi pollere videntur, ij enim nonnemine suffragante, adstrictu &remissu simile quid tunicę Vueae posse censentur; quibus fit vt totum oculum aut in longum aut in arctum cogant, &humores ipsos, praesertim Crystallinum &Vitreum vel in antetiora vel posteriora compellant: figuramque Crystallini nonnihil vel attenuent, vel conglobent. OCVLARIS STRVCTVRAE CAVSSAE PHYSICAE REDDVNTVR. CAPVT. XI. Vroculi partes à natura Deo auctore hoc ordine &situ sint compositę rationem si quis desideret, à sine maximè ob quen oculus animali à Deo datus est, eam reposcet. Etenim quia res visibiles ab eo per species radijs rectis immissas percipi debebant, oportebat ipsum diaphanum fieri; &quia stabiles erant pleraeque res, ipsi mobilitas absque lassitudine conueniebat: quibus vtrisque tam rotunditas, quàm humectatio mirê conducebat, vnde triplices inditi sunt oculo humores; quorum extremis Crystallinus medius insidet, in anteriora oculi prominens, vt radios plures in posteriora mittat; ob quam etiam causam, Cornea tunica nonnihil procurrit extra.