Latin
VTRVM PRAEDICTVS PARTIVM
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 24
Unproofread scanNot analysed yet
Selerodis septa: alias enim, si vel Cornea vel Crystallinus Sclerodi concentricus esset, hemisphęrium vnico obtutu nequaquam caperetur: Et sic animalis incolumitati in multis rebus minus cautum esset: ea enim quae obliquius occursura erant, minus fuissent animaduersa: hinc sit, vt bestię multae pupillis oblongis praeditae sint: sed ne humorum abundantia visui caliginem (id quod in lippis &lachrymantibus aduertere licet) induceret; aut eorundem penuria siccitatem, è qua oculo mouendo attritio, ex attritione dolor crearetur; idcirco palpebrę vtrumque malum arcent, suo enim motu, &humectant oculum siccum, &humore superfusum extergunt. Ne praeterea frigore ab officio videndi auerteretut, prouidit auctor naturae adipem calentem, &Spiritus viuacissimos tam animales, quam vitales, &c. qui omnem frigoris sensum ita arcerent ab oculis, vt ipsi soli ab hoc hoste quasi immunes censeantur. Et ne obiectum nimis vehemens sensum laederet, hinc Vueae tunicae vim sese claudendi; aut nimis debile visum effugeret, eidem facultatem sese aperiendi attribuit; tam miro artificio, quam munifica largitate. Innumera alia, quae prouidentiam Numinis mirum in modum commendant, studio praetereo, eo quod vel ab alijs sparsim tangantur, vel sapientis lectoris intelligentiae sagaci relinquantur: aut in sequentibus luculenter pertractentur. Humor certè Aqueus homini rem leui brachio consideranti otiosus videretur, cum ipse maximè necessarius deprehendatur. Nam mox vt effluit, Vuea concidit, &in Crystallinum incumbens specierum ingressum prohibet. Ipsius ergo auxilio suffulta Vuea hiat &coit, ipse Corneam &omnes alias tunicas humectat, ipse totum oculum refrigerat, &opportunitates quamplurimas apportat. Pari ratione Vitreus Crystallinum gestat &magnitudine sua Retinam eo vsque distendit, quo specierum concursum communem possit excipere, ad quam rem mollitie valde tractabili est dotatus, &c, E2x