Latin
DISSECTIO OCVLI
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 25
Unproofread scanNot analysed yet
DISSECTIO OCVLI. CAPVT XII. T aequo multorum sciendi desiderio nonnihil gratificer, ardentemque sitim aliquantisper restinguam, &veriratis tot acquiram testes, quot cordatos lectores, modum dissecandi oculi pro re nata fidelissimè pandam; pro re nata, inquam, quantum nimirum ad scopum nostrum attingendum est satis: accuratas enim Medicorum vigilias &exquisitas Physicorum industrias ipsis relinquimus, nobis satis est numerum, magnitudinem, figuram, situm, perspicuitatem, densitatem, &similia de partibus oculi indagare, vt ex his reliqua venemur, quae vt quiuis proprio Marte assequatur, modum oculi partiendi, pro virili pando. Instrumenta nec multa nec pretiosa exigo. Cuttellos scriptorios, aut similes acie singulari ad hoc aptatos. Etenim si vel minimum hebescant, tunicam duram &Corneam vix cum aliquo stuctu domabis, ob contumacissimum vtriusque lentorem. Deinde acus tam liberas quam ligneis manubrijs immissas bene longas in promptu oportet esse. illis fila inducimus vbi necessum est, quibus prominentes oculi partes, opportune vinciamus atque religemus; his transfixas tenemus aut trahimus quo lubet. Caetera instrumenta praxis ipsa &veritatis indipiscendae ardor pulcherrimè suggeret. Hoc insuper in genero praemonendum, praestare vna oculi sectione aliquid certi accurate &seorsim prosequi, quàm omnia vel nimis multa simul. Parum enim solidi assequetur, qui omnia tumultuariè aggreditur; at qui singula successiuè lustrat, laboris fructum amplissimum feret. Sic enim ex singularum partium intima excussione, totius oculi recondita &rara cognitio resultabit. Accessurus ergo ad oculi sectionem, vnam partem, tunicam, verbi gratia, Corneam ex professo rimaberis, reliquis veluti per transennam aspectis. Oculus etiam assumi potest animalis perfectioris quilibet, nam ad institutum nostrum quicunque aptus est. Certissimum enim est, est, eandem specie partem visionis organum esse in oculo humano, quae sit in taurino aut equino. Si ergo ex vno videndi sedem indago, in omni promo. Quare tametsi humanus oculus sit pręoptandus ob eminentiam, bouinus tamen, ob commoditatem, quam magnitudine sua adfert, tyroni est habilior. Neque hoc alienum est ab anatomica Medicorum praxi, vt videre est apud Aquapendentium, qui plurimorum brutorum oculos examinatos ob oculos ponit. Secatur autem oculus vel crudus, vel aqua calida nonnihil constipatus.